eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas et Gadditas et
dimidiam tribum Manasse
dixitque ad eos fecistis omnia quae vobis praecepit Moses
famulus Domini mihi quoque in omnibus oboedistis
nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in
praesentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri
quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris
quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in
tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit
vobis Moses famulus Domini trans Iordanem
ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis
mandatum et legem quam praecepit vobis Moses servus Domini ut
diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis
eius et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis
in omni corde et in omni anima vestra
benedixitque eis Iosue et dimisit eos qui reversi sunt in
tabernacula sua
tribui autem Manasse mediae possessionem Moses dederat in
Basan et idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem inter
ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam
cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis
dixit ad eos in multa substantia atque divitiis revertimini
ad sedes vestras cum argento et auro aere ac ferro et veste
multiplici dividite praedam hostium cum fratribus vestris
reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et
dimidia tribus Manasse a filiis Israhel de Silo quae sita est
in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suae quam
obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Mosi
cumque venissent ad tumulos Iordanis in terra Chanaan
aedificaverunt iuxta Iordanem altare infinitae magnitudinis
quod cum audissent filii Israhel et ad eos certi nuntii
detulissent aedificasse filios Ruben et Gad et dimidiae tribus
Manasse altare in terra Chanaan super Iordanis tumulos contra
filios Israhel
convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent
contra eos
et interim miserunt ad illos in terram Galaad Finees
filium Eleazar sacerdotem
et decem principes cum eo singulos de tribubus singulis
qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiae tribus
Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos
haec mandat omnis populus Domini quae est ista
transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israhel aedificantes
altare sacrilegum et a cultu illius recedentes
an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque
in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet
multique de populo corruerunt
et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum
Israhel eius ira desaeviet
quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestrae
transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate
inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non
recedatis aedificato altari praeter altare Domini Dei vestri
nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini et
super omnem populum Israhel ira eius incubuit et ille erat unus
homo atque utinam solus perisset in scelere suo
responderuntque filii Ruben et Gad et dimidiae tribus
Manasse principibus legationis Israhel
fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse
novit et Israhel simul intelleget si praevaricationis animo hoc
altare construximus non custodiat nos sed puniat in praesenti
et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium et
pacificas victimas super eo inponeremus ipse quaerat et iudicet
et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus
cras dicent filii vestri filiis nostris quid vobis et Domino
Deo Israhel
terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et
filii Gad Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in
Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios
nostros a timore Domini putavimus itaque melius
et diximus extruamus nobis altare non in holocausta neque
ad victimas offerendas
sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram
vestramque progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit
offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et
nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris non est vobis
pars in Domino
quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare
Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in
sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum
absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et eius
vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et
sacrificia et victimas offerendas praeter altare Domini Dei
nostri quod extructum est ante tabernaculum eius
quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis
Israhel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben
et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt
dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos nunc
scimus quod nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a
praevaricatione hac et liberastis filios Israhel de manu Domini
reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de
terra Galaad finium Chanaan ad filios Israhel et rettulit eis
placuitque sermo cunctis audientibus et laudaverunt Deum
filii Israhel et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra
eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum
vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod
extruxerant Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus